DISPENSATORES

DISPENSATORES
DISPENSATORES
sequioribus saeculis Rationales appellati, a rationibus quibus praeerant, in principio singulorum erant apud Romanos civium et Principum. Unde Aur. Cassiod. l. 6. Ep. 8. Per Rationalium, inquit, curam quondam Principum privatam fertur gubernasse substantiam. Dein ad publicum translatum officium est. Et privatorum quidem Dispensatores rei domesticae curam agebant. Suet. in Galba c. 12. Dispensatori breviarium rationum adferenti paropsidem leguminis pro sedulitate et diligentia porrexit. Petron. p. 16. Edit.Gonsali di Salas. Suet. in Oth. c. 5. G. Pompeio. Trimalcioni VI. viro. Augustali. Cumamus. Dispensator. Isid. in Glossis, Arcarius dispensator. Hi singulis noctibus domino seu patrifamiliâs totius diei expensas offerebant considerandas, ut docet vett. Scholiates Iuv. Satyr. 6. v. 482. Ratiocinium diurnum accipit in transversa charta scriptum. Ipse Satyric.
------ Longi relegit transacta diurni.
Ut proin constaret, rationes esse redditas, antequam cubitum iret dominus, rationibus a servo (ex horum enim numero Dispensator erat) sibi oblatis subscribebat, computatis diligenter singulis et expunctis: quod usque adeo religiose observatum est, ut servus, qui a rationibus domino fuisset, testamento ab eodem manumissus, potuerit ab herede in servitute retineri, nisi subscriptione probatas rationes ostendisset. Scaevola IC. l. 41. ff. de fideicommiss. libertat. Post mortem testatoris Tutores Cupito exactionem commisêrunt, isque nummos redactos expensavit eisdem Tutoribus, dein filius impubes decessit, cui mater haeres exstitit, et Tutorem tutelae iudicio silio condemnatum habuit. Cupitus ad libertatem proclamavit eo tempore, quo si viveret Martianus, Annos sedecim habiturus esset, offerens rationem unius Anni in diem mortis testatoris, quod ceterae subscriptae fuêrunt: quaesitum est, an eas quoque rationes, quas Tutores periculo suo egêrunt, Cupitus reddere compelli debeat? Respondit, eum conditioni rationis reddendae ita videri paruisse, si omne ex eo, quod gessit, et recte desiderari possit, reddiderit. Forte iidem Cellarii quoque et Cellarienses dicti sunt, quos Plaut. Condos promos Procuratoresque peni vocat. Vide quoque infra in voce. Rationes. Publicum vero Urbis provinciarumque proventum Dispensatores publici curarunt, instituto admodum antiquo: Namque et stante Republica sumptus annui sive census Civitatis, in foro positâ hastâ, a Consule exigebantur. Cuius moris meminit Ovid. de Ponto l. 4. Eleg. 5. v. 19.
Aut populi reditus positam componet ad hastam,
Et minui magnae non sinet urhis opes etc.
Sed de his plura vide infra, in voce Prorogatos. ltem Rationales. Addam saltem, quod Dispensatores Caesarum et Augg. frequenter occurrunt, in vett. Saxis, quos non unius generis, in domo Augusta, docet Salmas. ad Lamprid. in Antonino Diadum. quodqueve idem nomen, mansit in Regum postea Aulis Principumqueve, quos Maiores Domûs aliter, Galli Maistres d'Hostel vocant. Sic Dispensator Domus Regiae, occurrit apud Blancam Comment. Rer. Aragon. p. 782. quod officium sustinuit Vitalis Ep. Oscens. Azo, Regis Francorum Dispensator, dicitur in vett. Charta apud Car. du Fresne. Nec semel in Palatlis Regum Angliae Dispensatores memorantur, in qua gente notissima quoque Dispensatorum, seu des Despensiers, familia, quae ab hoc munere nomen adepta est. Spenseri dicuntur Historicis Angliae, vide in voce Iustitia, et plura de hac voce apud Car. du Fresne, ut et supra Coffrarius, ac infra Nomicus. De Ταμίαις vero Graecorum, iis viz. qui ad cogendam administrandamque pecuniam eligi solebant, Boeclerum ad ista Nepotis in Conone c. 4. Rex --- ei permisit, quem vellet eligere, ad dispensandam pecuniam: et Donat. in Suet. August. c. 67.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Фиск — (в эпоху Римской империи). Значение слова и эволюция понятия. Первоначальное значение слова fiscus корзина, преимущественно такая, где хранились деньги, назначенные к выдаче (переходные суммы, независимо от того, принадлежали ли деньги… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Фиск в юриспруденции — (в эпоху Римской империи). Значение слова и эволюция понятия. Первоначальное значение слова fiscus корзина, преимущественно такая, где хранились деньги, назначенные к выдаче (переходные суммы, независимо от того, принадлежали ли деньги… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Sklaverei [1] — Sklaverei. Das Verhältniß unbedingter, d.h. mit dem Verlust aller persönlichen Freiheit verbundener Dienstbarkeit, in welchem der Dienende nicht als Person, sondern als Sache betrachtet u. behandelt wird, so daß der Herr über ihn u. sein… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ARCA — I. ARCA apud Romanos, Dispensatori, ut ex ea erogaret, credita est Iuvenal. Sat. 1. v. 89. Neque enim loculis comitantibus itur Ad casum tabulae, posita sed luditur Arcâ. Proelia quanta illic Dispensatore videbis Armigero? Imo adeo indiscreta… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MYSTERIUM — Graeca vox, paganis olim frequens, nec Scripturis Patribusque ignota. Origo nominis Hebraica, satar enim eccultare est: Mistar, aut Mister est res obscondita, secretum. Graeci Grammatici etymon varie explicant, Μυεῖν est arcanam doctrinam tradere …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAELATI Ecclesiae olim vocabantur — nedum Superiores, ut Episcopi, sed etiam inferiores, ut Archidiaconi, Presbyteri, Plebani et Rectores Ecclesiarum; Et recte quidem Rectores ipsos Ecclesiarum, cum ex more Regum dicuntur inthronizari, sic nominari ait. Henr. Spelmannus Glossar.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROCURATOR — I. PROCURATOR apud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 13. Et circumiens quidem provincias, Procuratores et Praesides profactis suppliciô affecit, ita severe, ut accusatores per se crederetur immittere: idem cum Praeside, quod nomen licet generale… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROROGATOR — quialias Dispensator, Graece Οἰκονόμος, Actor secundarum in familia: ut tradit vetus Interpres ad Persium Satyr. 2. Fuit autem assis libralis et dipondius, quod hodie in usu remansit; et solebat pensari potius, quam numerari, unde et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PUBLICA — Graece Δημόσια, apud Scriptores Romanos, dicuntur sive vectigalia et reditus Populi Romani quae certâ pensione aerario inferunda, sive munera, operave aut functiones ac necessitates Reip. quae lioqui, sumptu Aerarii praestanda, locabantur a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RATIONES — olim a Dispensatoribus diligenter exactae. Petrus Chrysologus, Serm. 23. De caelestibus conditis, de horreis divinis rationem reddit. Cicero in Hortensio, Quid tu inquam soles, cum rationem ab Dispensatore accipis, si aera singula probâsti,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”